| |

Quorum Nobilitates et Merita, licet ex aliis non clarerent, satis patenter
effulgent ex eo quod Rex Regum et dominancium dominus Jhesus Christus
post passionem suam et Resurreccionem ipsos in vltimis terre finibus constitutos
quasi primos ad suam fidem sanctissimam conuocauit. Nec eos per quemlibet
in dicta fide confirmari voluit set per suum primum apostolum vocacione
quamuis ordine secundum vel tercium, sanctum Andream mitissimum beati
Petri Germanum, quem semper ipsis preesse voluit vt Patronum.
Hec autem
Sanctissimi Patres et Predecessores vestri sollicita mente pensantes ipsum
Regnum et populum vt beati Petri germani peculium multis fauoribus et
priuilegijs quamplurimis Munierunt, Ita quippe quod gens nostra sub ipsorum
proteccione hactenus libera deguit et quieta donec ille Princeps Magnificus
Rex Anglorum Edwardus, pater istius qui nunc est, Regnum nostrum acephalum
populumque nullius mali aut doli nec bellis aut insultibus tunc assuetum
sub amici et confederati specie inimicabiliter infestauit. Cuius iniurias,
Cedes, violencias, predaciones, incendia, prelatorum incarceraciones,
Monasteriorum combustiones, Religiosorum spoliaciones et occisiones alia
quoque enormia et innumera que in dicto populo exercuit, nulli parcens
etati aut sexui, Religioni aut ordini, nullus scriberet nec ad plenum
intelligeret nisi quem experiencia informaret. 
Quorum
Nobilitates et Merita, licet ex aliis non clarerent, satis patenter effulgent
ex eo quod Rex Regum et dominancium dominus Jhesus Christus post passionem
suam et Resurreccionem ipsos in vltimis terre finibus constitutos quasi
primos ad suam fidem sanctissimam conuocauit. Nec eos per quemlibet in
dicta fide confirmari voluit set per suum primum apostolum vocacione quamuis
ordine secundum vel tercium, sanctum Andream mitissimum beati Petri Germanum,
quem semper ipsis preesse voluit vt Patronum. Hec autem Sanctissimi Patres
et Predecessores vestri sollicita mente pensantes ipsum Regnum et populum
vt beati Petri germani peculium multis fauoribus et priuilegijs quamplurimis
Munierunt, Ita quippe quod gens nostra sub ipsorum proteccione hactenus
libera deguit et quieta donec ille Princeps Magnificus Rex Anglorum Edwardus,
pater istius qui nunc est, Regnum nostrum acephalum populumque nullius
mali aut doli nec bellis aut insultibus tunc assuetum sub amici et confederati
specie inimicabiliter infestauit.
Cuius
iniurias, Cedes, violencias, predaciones, incendia, prelatorum incarceraciones,
Monasteriorum combustiones, Religiosorum spoliaciones et occisiones alia
quoque enormia et innumera que in dicto populo exercuit, nulli parcens
etati aut sexui, Religioni aut ordini, nullus scriberet nec ad plenum
intelligeret nisi quem experiencia informaret.
.
|