about
 

GusQuorum Nobilitates et Merita, licet ex aliis non clarerent, satis patenter effulgent ex eo quod Rex Regum et dominancium dominus Jhesus Christus post passionem suam et Resurreccionem ipsos in vltimis terre finibus constitutos quasi primos ad suam fidem sanctissimam conuocauit.

Nec eos per quemlibet in dicta fide confirmari voluit set per suum primum apostolum vocacione quamuis ordine secundum vel tercium, sanctum Andream mitissimum beati Petri Germanum, quem semper ipsis preesse voluit vt Patronum.

Hec autem Sanctissimi Patres et Predecessores vestri sollicita mente pensantes ipsum Regnum et populum vt beati Petri germani peculium multis fauoribus et priuilegijs quamplurimis Munierunt, Ita quippe quod gens nostra sub ipsorum proteccione hactenus libera deguit et quieta donec ille Princeps Magnificus Rex Anglorum Edwardus, pater istius qui nunc est, Regnum nostrum acephalum populumque nullius mali aut doli nec bellis aut insultibus tunc assuetum sub amici et confederati specie inimicabiliter infestauit. Cuius iniurias, Cedes, violencias, predaciones, incendia, prelatorum incarceraciones, Monasteriorum combustiones, Religiosorum spoliaciones et occisiones alia quoque enormia et innumera que in dicto populo exercuit, nulli parcens etati aut sexui, Religioni aut ordini, nullus scriberet nec ad plenum intelligeret nisi quem experiencia informaret.